monumenta.ch > Tertullianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 18, 2
Haec et nos risimus aliquando. De vestris fuimus ; fiunt, non nascuntur christiani praedicatores, prophetae de officio praefandi vocantur. Voces eorum itemque virtutes , quas ad fidem divinitatis edebant, in thesauris litterarum manent, nec istae nunc latent. Ptolemaeorum eruditissimus , quem Philadelphum supernominant, et omnis litteraturae sagacissimus , cum studio bibliothecarum Pisistratum, opinor, aemularetur, inter caetera memoriarum, quibus aut vetustas aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, ex suggestu Demetrii Phalerei grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam mandaverat, libros a Iudaeis quoque postulavit, proprias atque vernaculas litteras, quas soli habebant.